4.	De sacrosanctis ecclesiis, et episcopis, et clericis 
Sancimus nemini licere sanctorum reliquias vendere vel comparare.  
Sancimus sub capitis periculo nullos penitus cuiuscumque condicionis 
de sacrosanctis ecclesiis expelli aut protrahi confugas; nec pro his venerabiles episcopos vel iconomos exigi que debentur ab eis; nec ipsis confugis interim  
victualia negentur. Servus vero, colonus, seu gleba servus, subtrahens  
se domino, vel furatus res ad loca sacra confugiens, cum rebus  
quas detulit domino presentetur. 
Privilegia ecclesiarum inconcussa serventur. 
Episcopus ad testimonium non flagiterur, nisi forte in causis ecclesiasticis  
vel publicis, et  cum summa necessitas, aut regis auctoritas postulaverit. 
Diaconos et subdiaconos et infra positos altari sacri ministros, ab  
obsequiis sordidis, alienos esse precipimus. 
Presbiteros vero tantum non etiam ceteros ab angariis personalibus  
prohibemus. 
5.	De illicitis conventiculis 
Conventiculam illicita extra ecclesiam in privatis edibus celebrari vetamus.  
6.	Ne servi vel ascripticii clericentur 
Ascripticios sine voluntate eorum quorum iuri subditi sunt, nullus  
episcoporum ordinare presumat. 
Iudeus, paganus, servum christianum, nec compare audeat nec ex  
aliquo titulo possidere. 
7.	De ioculatoribus 
Mimi et mime, et  qui ludibrio corporis sui questum faciunt, publico  
habitu veste monachica, vel clericali non utantur; quod si fecerit, verberibus  
publice afficiantur. 
8.	De raptu 
Si quis rapere sacratas virgines, aut nondum velatas causa iungendi  
matrimonium presumpserit, capitali pena feriatur.
  |  
  |