"caluo, calui"; uocali uero longa antecedente, uo in xi conuertit
"uiuo, uixi". 38 Supina i in tum , u in uocalem redeunte, ut "solui,
solutum". 39 "Calui" supinum in usu non habet ("calumnia" ex hoc
deriuari uidetur); "uixi" uero "uictum" facit. 40 In bo uocali longa
antecedente, bo in psi conuertunt, ut "scribo, scripsi", "nubo,
nupsi"; numquam enim b ante s uel t in principio sillabe inuenitur,
causa euphonie. 41 Alia uero o in i mutant, ut "bibo, bibi",
"lambo, lambi", "scabo, scabi". 42 Excipiuntur "incumbo, incumbis"
(uel "incubo, incubas"), "incubui", "accumbo, accumbis, accubui".
43 Et nunc quidem simplex eorum, id est "cubo, cubas",
prime est coniugationis; uetustissimi tamen hec et omnia quecumque
in u-i diuisas faciunt preteritum in prima coniugatione,
etiam secundum terciam solebant declinare. 44 Supina si in tum
uertunt, ut "scripsi, scriptum". 45 In bi uero tum assumunt, penultima
correpta, "bibi, bibitum"; similiter "accubitum". 46 In bor ipsum
mutant in psum , ut "labor, lapsum". 47 In co, n antecedente,
n abiecta o in i uertunt, ut "uinco, uici"; similis est "linquo, liqui";
s uero precedente, mutant sco in ui , nisi sint inchoatiua, ut
|
|