vadunt custodientes et tenentes currum ne aliquid offenderet
ipsum Regem. Insuper et secum super currum portat XII girifalcos,
quos dum sic sedet in curru super cathedra sua vel
sede et videt aliquas volantes aves post eas volare permittit.
Et ad unius lapidis iactum nullus ad currum audet appropinquare,
nisi illi qui specialiter sunt deputati. Unde sicut Rex
magnus vadit, sic et in gradu suo sue vadunt mulieres isto modo,
quod et suus primogenitus tenet et observat.
11. Unde quasi incredibile esset illam gentem ymaginari
quam ille dominus habet. Exercitus autem illi qui ipsum dominum
antecedunt, forte vult dicere quingenta tuman, habentes
illa a domino que sunt necessaria integraliter et complete. Et si
aliquem istorum mori contigeret qui de numero computatur,
alius statim ponitur loco suo, unde numerus integer semper
manet.
12. Hoc imperium in XII partes ipse dominus divisit,
quelibet quarum signo duodecim nominatur. Una autem istarum
partium est illud Mançi, que sub se habet duo millia magnarum
civitatum. Unde tam magnum est illud suum imperium,
quantum unusper quamcumque partem vellet ire in sex
mensibus haberet satis, sine tamen insulis, que etiam sunt
bene quinque millia, que etiam in numero non ponuntur. Et ut
|
|