Papias: Ars Grammatica

Pag 192


32 Excipiuntur "iubeo, iussi", "sorbeo" (uel "sorbo"), "sorpsi"
uel "sorbui", "mulceo, mulsi", "maneo, mansi", "neo, neui", "hereo,
hesi", "luceo, luxi", "polluceo, polluxi". 33 Supinis deficiunt in u-i
diuisas neutra, sicut diximus, ut "horrui", "parui"; deficit etiam
"metui" et "timui"; a "carui" tamen "caritum" uel "cassum" fieri uidetur.
34 Actiua uero plerumque ui uocales in i correptam conuertentia
assumunt tum , ut "habui, habitum", "monui, monitum".
35 Pauca autem ui in tum conuertunt, nisi natura consonantium
prohibeat, ut "tenui, tentum", "docui, doctum". 36 "Censui" uero
"censum" fecit (quia in simplicibus n antecedente st sine r sequi
non potest); nam "recensitum" uel est a uerbo antiquo "recensire"
uel irregulare in diuina pagina. 37 "Iussi" uero, "mulsi", "mansi",
"hesi", i in um conuertunt, secundum supradictam regulam: "iussum",
"mulsum", "mansum", "hesum". 38 "Sorbui" uero "sorbitum",
("sorbsi", "sorptum" debuit facere), et "luxi, luctum", "polluxi,
polluctum", ratione iam dicta, sed auctoritas deficit. 39 "Neui" uero
"netum" fecit. 40 Nota "torreo, tostum" antiquitus, et "miscui,
mistus" et secundum quosdam "mixtus".

Torna all'inizio