Quia dum prelati in ecclesia eterna gaudia reprobis auditoribus predicant,
nullam in eorum cordibus letitiam generant, dum quicquid eis de celestibus
dicitur fabulosum putant, et cum eis patres eorum futura minantur
supplicia, non compunguntur, non ingemiscunt, quia nichil esse infernum,
nullos post hanc vitam cruciatus arbitrantur.
Hec ergo spiritualium carnaliumque permutatio vel quodcumque
alternatum inter fratres pietatis officium, sicut nobilissimus noster auctor
exponit, illa equalitas est, cuius apostolus memor fuit, cum diceret:
Non ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex equalitate. Equalitas
est ipsa pax Ierusalem, ut opera misericordie corporalia iungantur
operibus predicationis spiritualibus, et fiat pax dando et accipiendo. Dum
enim sumitur psalmus et datur tympanum, fit psalterium iocundum cum
cithara. Communicet ergo qui catecizatur verbo ei, qui se catecizat, in
omnibus bonis.
XXII. Qualiter humilitas hanc pacem firmet.
Novissime qualiter humilitas pacem Ierusalem firmet et roboret, illa
tabernaculi federis te doceat fabrica exemplata, ubi precepit dominus
Moysi in lateribus tabularum binas incastraturas facere, quibus ipse tabule
mutuis annexibus convenirent. Bina tabularum incastratura gemina
cuiuslibet fidelis credatur humilitas, ut videlicet de temporalibus successibus
non tumeat et de spiritualium bonorum gratia, si quam habet, pre
ceteris non infletur. Per incastraturam ergo, qua invicem tabule copulantur,
archa compingitur, quoniam per humilitatis artificium pax ecclesie
custoditur. Quod considerans Paulus ait Philipensibus: Si qua consolatio
in Christo, si quod solatium caritatis, si <qua> societas spiritus, si qua
viscera miserationis, implete gaudium meum, ut idem sapiatis eamdem
caritatem habentes unanimes, idipsum sentientes, nichil per contentionem
|
|