imbribus, terra cum pecoribus cunctisque germinibus, haec tamen interim
velut parva postponimus, maiora perpendamus. Omittamus igitur, quod
huius mundi conditio tanta moderationis arte disponitur, ut aer et ignis,
duo videlicet masculini generis elementa praesideant, alia vero duo, quae
feminini sunt generis, aqua simul et terra subsidant, et hoc quasi bino
coniugio procreatur quicquid apud nos ex qualibet originali materia
prodire conspicitur. Taceamus etiam, quod tota caeli machina usibus
hominum ita mirabiliter serviat, ut contra septem planetarum globos
perpetuo rotatu circumacta confligat, quatinus dum illae petunt ortum,
ista vergat iugiter ad occasum. Illas tamen secum vi suae magnitudinis
attrahat, easque suos circulos per zodiacum spacio temporis, quod cuique
praefigitur, explere compellat. In hoc videlicet universalis mundi certamine
non parvum spiritalis figurae mysterium deprehenditur, si quae sit
in homine, minori videlicet mundo, concertatio perpendatur. Quid enim
spera caeli, quae planetas includit, nisi corpus designat humanum, quod
|
|