Arnulfus Mediolanensis: Liber gestorum recentium

177


enim retro temporibus non est agnitus hac in urbe salvator.
Diu est, quod erratis, cum nulla sint vobis vestigia veritatis.
Pro luce palpatis tenebras ceci omnes effecti, quoniam ceci
sunt duces vestri. Sed numquid potest cecus cecum ducere?
Nonne ambo in foveam cadunt?
Abundant enim stupra
multimoda, heresis quoque illa symoniaca in sacerdotibus et
levitis ac reliquis sacrorum ministris, qui cum nicholayte
sint et symoniaci, merito debent abici. A quibus, si salutem
a salvatore speratis, deinceps omnino cavete, nulla eorum
venerantes officia, quorum sacrificia idem est, ac si canina
sint stercora eorumque basylice iumentorum presepia.
Quamobrem ipsis amodo reprobatis bona eorum omnia
Publicentur; sit facultas omnibus universa diripiendi, ubi
fuerint in urbe vel extra. Nam et ego plectenda plura commisi,
sed quod peius omnium fuit, indignis usque modo
communicando regem celorum offendi. Nunc autem propicia

Torna all'inizio