faceret omnia ubi esset, respondit: «Super omnia, inquit, non elatus;
subtus omnia, non depressus; intra omnia, non inclusus; extra omnia,
non exclusus». Sed tamen interrogare per ubi est, non convenit de Deo
aut de rebus incorporeis quoniam in loco non sunt, nec partes habent
quia simplicia sunt.
[59]
Supercelestem
Verum quia supra mundum eum esse dixerunt, videretur esse consequens
ut eum super celum fore aierent. Sane quia beatorum spirituum
ordines sunt super celos, sicut dicit David: «Et aque, que super
celos sunt, laudent nomen Domini», et ipsi ordines et celestes et celestes
animi et divina mens vocitantur a Dionisio in eorum Ierarchia,
idcirco dicunt Dominum Ihesum non solum super celum, solum
celestem, sed etiam supercelestem, id est super omnem animun et mentem
angelorum celestem. De quo supercelesti dicit David: «Excelsus
super omnes gentes Dominus», id est super omnem mundum, «et super
celos gloria eius», id est super angelos est Filius, qui est gloria Patris,
et item: «Quoniam elevata est magnificentia tua», id est Christus qui
est magnificentia Patris, per quem magnificatur et in celis et in terris,
«super celos», id est super omnes angelos, ad dexteram Patris, «tanto»
secundum Apostolum «melior angelis factus, quanto pre omnibus illis
<differentius> nomen hereditavit» Filii.
[60]
Superessentialem
Et quia omnes angeli sunt essentie celestes et Deus essentia est, que
est super omnes essentias, ergo dicunt eum superessentialem esse. Qui ob
|
|