Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 430


ARTICULUS 6
Utrum homo debeat magis ex caritate
diligere extraneos quam propinquos
Ad sextum sic proceditur.
1. VIDETUR quod homo ex caritate magis debeat diligere extraneos quam propinquos.
Caritas enim, sicut et amicitia, fundamentum habet honestum. Sed
maior honestas vel virtus invenitur quandoque in extraneis quam propinquis.
Ergo magis sunt diligendi ex caritate extranei quam propinqui.
2. Praeterea, caritas facit conformitatem hominis ad Deum. Sed Deus plus diligit
extraneos nostros quam propinquos, si sunt meliores. Ergo et nos magis eos
diligere debemus.
3. Praeterea, effectus respondet affectui. Sed in aliquibus debemus maiorem
affectum amoris ostendere ad extraneos quam ad propinquos, sicut in collatione
beneficiorum ecclesiasticorum, si extranei meliores sint. Ergo magis sunt
diligendi etiam ex affectu quandoque extranei quam propinqui.
4. Praeterea, concordia in caritate importatur, et ex caritate efficitur. Sed aliquando
magis concordandum est extraneis quam propinquis, sicut in bellis
magis obediendum est duci exercitus quam patri. Ergo magis sunt diligendi
extranei quam propinqui.
5. Praeterea, illud quod est debitum praeponendum est ei quod non est debitum.
Sed reddere retributionem beneficiorum est debitum; benefacere autem
propinquis non est debitum quandoque. Ergo magis benefaciendum est extraneis
quam propinquis; et ita, ad minus quantum ad effectum amicitiae, extranei
propinquis proponendi sunt.
SED CONTRA, Galat. 6, 10: «Operemur bonum ad omnes, maxime autem ad
domesticos fidei». Ergo propinqui praeferendi sunt extraneis.
Praeterea, 1 Timoth. 5, 8, dicitur: «Qui suorum, et maxime domesticorum,
curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior». Ergo magis habenda
est cura propinquorum quam aliorum.
Praeterea, magis homo debet seipsum diligere quam alios. Ergo quanto aliqui
sunt sibi magis propinqui, magis debet eos diligere.
Solutio
Respondeo dicendum, quod, sicut dictum est, in corp. praeced. art., proximos
diligimus, inquantum in eis bonum nostrum per similitudinem invenitur, loquendo
de amore benevolentiae. Haec autem similitudo attenditur secundum quod
cum eis communicamus: unde et secundum diversas communicationes, diversas

Torna all'inizio