Gothofredus de Bussero: Chronica

236


devicit et devastavit normandos, qui quadraginta annis Galiam vastaverant,
ideo modo non fit imperator de genere Caroli, quia ecclesias
quas sui parentes fecerant non fovebat sed potius despitiebat.
Anno domini 903 Lotornus imperator concessit civitati Pergami
redificare muros quos ungari diripuerant et turres civitatis.
Anno domini 915 saracini devastaverunt totam Apuliam Calabriam,
et fere totam Italiam.
Anno domini 923 ungari ceperunt Tusciam et Romam.
Anno domini 931 mediolanenses ceperunt multos cremonenses iuxta
Castrum Leonis seu oppidum Manfredi.
Anno domini 950 Adelmanus presbiter de mendoelis fecit fieri ecclesiam
sancti Georgii ad putheum album Mediolani.
Anno domini 952 in Vascona erat quedam mulier ab umbelico sursum
divisa, duo pectora et duo capita habens uno comedente et alio
dormiente altero neutrum faciente vixeruntque multo tempore nec uno
tempore mortui sunt ambo.
Anno domini 960 primus Otto imperator in alodio suo apud Madebuch
fecit construi ecclesiam sancti Mauritii, valde pulcherrimam.
et in Mediolano fecit edificare monasterium.
[Dicit cronica Gothofredi de Bussero quod anno Christi 976 Ato comes
de Leuco filius Uberti comitis moritur, qui erat totius Italie quadrigularius
et sepultus fuit in terra de Lomeno; eius uxor dicta fuit
comitissa Ferlenda].
Anno domini 980 dominus Ubizonus de Carcano dux Mediolani habuit
quatuor filios primum Landulfum fecit archiepiscopum Mediolani,
2.m capitaneum de Carcano, qui habuit duos filios de primo nati sunt
illi de Carcano et de Paravisino, de 2.o filio illi de Sessa et de Luino.
3.m filium fecit capitaneum de Pirovano et ille habuit tres filios: de primogenito
nati sunt illi de Pirovano, de secundo illi de Casternago, de
3.o illi de Tabiago. quartum filium fecit capitaneum de Melegnano et
ipse duos filios habuit, de primo nati sunt illi de Scroxatis, de 2.° capitanei
de Melegnano. et ipse dominus Ubizonus dux Mediolani habebat
duos alios filios, quorum nomina erant primus dominus Albertonus et
de ipso orti sunt illi de Buisio. et tertius frater ipsorum domini Ubizoni
et Albertoni vocabatur Thomasonus et de ipso orti sunt illi de Castelleto.

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio