magnificum et dominandi animum semper habuit, dominio Sicilie et Apulie nequaquam contentus,
maximum naualem preparauit exercitum, quem cum multis militibus in Africam mittens,
ipsam cepit et tenuit. Susas Bonam Capsim Sfaxim et Tripolim expugnauit et sibi
tributarias reddidit. Cum rege Babylonie pacem ad honorem suum et comodum fecit.
Eo tempore Caloiohannes imperator Constantinopolitanus sagitta tossicata lesus apud Antiochiam
obiit, cui Emanuel filius eius in imperio successit. Hic autem ad regem Roggerium
legatos de parentela inter eos componenda mandauit. Rex autem pro ac causa perficienda
honorabiles legatos ad imperatorem misit, qui eos uerbis suis more solito diutius detiuit,
et postmodum in carcere retrudi fecit. Unde rex indignatus apud Ydrontum galeas et naues
plurimas preparari fecit et eas cum comitibus et multa militia in Romaniam misit. Qui
venientes Corpho et mutas alias insulas depopulati sunt, Corinthum vero et Stipham ceperunt
in ore gladii, et eos expoliantes pecuniam multam et pannos sericos inde asportauerunt.
Alio quoque tempore predictus rex Roggerius misit Salernum ammiratum suum
cum stolio suo in Romaniam, qui inuenit maximum stolium imperatoris apud Capud Malee,
et ibi uiriliter pugnauit, Grecos deuicit, et Angelum Despoti, magistrum stolii et consanguineum
imperatoris, cum multis aliis captiuos in Siciliam duxit. Interea Innocentius papa
Roma mortuus est et sepultus apud Lateranum anno pontificatus sui XIIII anno uero Dominice
incarnationis MCXLIII indictione VII. Huic successit Guido natione Tuscus,
prius presbiter cardinalis, qui et Celestinus secundus uocatus est. Hic concordiam que inter
Innocentium papam et regem Roggerium facta est, ratam habere noluit, sed eam reuocauit
in dubium. Mortuus est autem sexto mense pontificatus sui. Cui successit Girardus natione
|
|