: Sermo de s. Anastasio confessore (BHL 407b)

Pag 258


uulnerare non recedebat. Consilio uero inito, a uicinis et proximis
constrictum atque ligatum ad eius sepulchrum perduxerunt;
moxque ut eius limina tetigit, magnis cum clamoribus liberatus et
absolutus sanctissimi uiri meritis, letus et incolumis est egressus.
Debilibus et febricitantibus nullius ualet ingenium memorare,
quod per ordinem pandere quis presumpserit onus tantae edictionis,
magis fastidium audientibus subministrat, quam capacitatis
intelligentiam prebebat. “De sapore enim fructus”, ut ait Dominus,
“unaquaeque cognoscitur arbor”. Cum uidemus enim resplendere
mundum, terram producere pabula in carne uiuentibus,
quid aliud est, nisi opera Dei laudare et magnificare, qui solem
suum ad nostram utilitatem oriri facit, et pluit super iustos et iniustos,
et omnes quotidie ad hereditatem eternae uitae inuitat dicens:
“Conuertimini ad me, et ego conuertar ad uos”.
Quanto autem uidemus de sepulchris sanctorum exuberare
uirtutes, sanare languidos, cecis reddere uisum, reglutinare confractos,
claudis restituere gressum, demonia eicere, resuscitare mortuos,
omnesque repellere morbos, quid aliud nisi pro salute animarum et
corporum nostrorum remedio facta esse superna moderatione et misericordia
credamus? Sicut enim inundatione imbrium terra arida
reuiuiscit, ita et uita hominum refecta uirtutibus et miraculis
iustorum supernae patriae pausationem anelat: sicut psalmista desiderat
dicens: “Concupiuit et defecit anima mea in atria Domini”.
Quia adhuc necessarium uidetur tanti uiri prodere facta,
<quae> cottidie pro eius honore et ueneratione ante eius tumulum
patrata uidentur. Nam satyros atque petulcos uirtute sancti cor-

Torna all'inizio