deuictum ab eo, ad caudam sui equi, dimisso pudore, detraxit? 
Sane si nobilitas eum mouisset, si strennuitas eum duxisset, compassione 
motus nunquam ad tam uilia crudeliter declinasset. Sed ipse  
ad ea moueri non potuit que uere non erant in ipso.  
Achille uero corpus Troili sic sine pudore trahente, postquam innotuit 
Paridi, Pollidame, et Henee de morte Troili, intermoritur  
Paris et anxiose factus est semiuiuus. Troyani uero in recuperacione  
corporis Troyli multum adhibuere laborem, sed illud minime  
rehabere potuerunt propter Grecorum multitudinem, qui pro eius  
recuperacione nimium restiterunt. Rex autem Menon, de morte  
Troili multo dolore commotus, Achillem animosus inuadit, primo  
obpropriosis uerbis dicens eidem: "O nequam proditor, vnde te  
tanta potuit exacerbare crudelitas quod tam nobilissimum, tam  
strennuum nobilissimi regis filium equi tui ligares ad caudam et  
tamquam uilissimum per terram trahere nullatenus horruisses?  
Sane illud amodo non sine tue persone dampno poteris amplius  
amouere. " Et statim in eum irruens cursu [s]celeri equi sui sic  
ipsum in sue ictu lancee grauiter in pectore uulnerauit quod Achilles  
uix se potuit sustinere, et statim extracto ense Achillem super cassidem  
quam gerebat in capite ictibus duris inpugnat adeo quod  
Achilles, grauiter uulneratus, ab equo corruit semiuiuus in terram.  
Propter quod Troyani corpus Troili recuperauerunt sed non sine 
maximo belli labore.  
Mirmidones uero Achillem a terra releuant, et ipsum in equum  
suum ascendere faciunt, qui non post magnam horam uiribus resumptis  
bellum ingreditur, et regem Menonem agreditur furiose.  
Rex tamen Menon ipsum excipit et graue prelium committitur 
inter eos. Sed rex Menon durius et magis grauauit Achillem.  
Et superueniente multitudine acierum hinc inde pugnancium, ambo  
inuicem separantur. Et uergente die ad solis occasum, a prelio  
fuit cessatum.  
Septum igitur diebus continuis feruidum bellum Troyani et Greci 
fouent, cum Achilles, ex suis uulneribus confortatus et ad regis  
Menonis uindictam anhelans, die vii<o> bellum intrat. Mirmidones  
suos alloquitur, firmiter mandat illis quod regem Menonem 
  |  
  |