«Nobilitati vestre modis quibus possum desidero famulari.» 
48 Distinctiones vero potes incipere a quacumque volueris dictione,  
preterquam a  nam , et  ac   pro  et   
atque multis aliis. Forte sed quando  
debeas longas facere distinctiones, vel parvas dicere non possum,  
sed ipsum vulgare respicito et te melius quam ego docebit. Unum  
tamen consulo quod equales facias distinctiones si vulgare tibi  
prebebit, et ad hoc ut facias plenam distinctionem licet tibi ponere  
unam dictionem, si nichil pertineret ad rem. 
49 In fine vero distinctionis scribe punctum suspensivum ad  
denotandum sensum locutionis esse incompletum et in fine  
distinctionis suspensive pone dictionem penultimam cuius  
pronuntietur  acuto accentu, et ante illam pone unam  
dictionem dactilicam, ut «Nobilitatem vestram attentius deprecor».  
50 Distinctio quandoque constat ex pluribus dictionibus, ut  
«Presentibus tibi litteris intimetur», quandoque ex una littera, ut  
«quid est hoc», ut «quo vadis» et omnes predicte distinctiones  
sunt perfecte, quoniam animus auditoris per ipsas specificatur. 
51 Et nota quod in fine distinctionis potes ponere quam cumque vis  
dictionem preter quasdam coniunctiones, ut  quatinus, ergo, igitur,  
itaque, quod, aliquin, ut  et omnes coniunctiones prepositivi  
subiunctivi ordinis et preter adverbia negativa, ut  minime, 
nequaquam , et noli ponere si melius potes et in fine scribe  
punctum planum, ut sensus locutionis denotetur esse completus.  
Item nota quod ista adverbia negativa,  minime, nullo modo, 
nullatenus, nequaquam, neutiquam , non debes ponere nisi nulla  
distinctione que semiplena est et pauper ex dictionibus.  Nec  et  
 neque  copulando negant,  neutiquam  vero turpem facit negationem  
et noli ponere si melius potes. 
52 Item nota quod dictionem equivocam in epistolam ponere non  
debes nisi eius significatum per precedentia vel subsequentia verba  
specificetur quia inde dubietas posset oriri.
  |  
  |