: Translatio Iuvenalis et Cassi episcoporum Narniensium Lucam (BHL 4615 e 4615a)

Pag 245


mantes dicebant: «Cui nos orphanos relinquitis, beati patres?
Vel cui nos dimittitis, tutores nostri? Vsque quo uiuimus, qui
sine defensore sumus? Prius mori debuimus, quam tanta cla-
des nobis euenisset! O antiquissima ciuitas Narniensis, o fa-
mosa in Romanorum finibus, robustissima contra inimicos,
amabilis notis, desiderabilis amicis, gloriosa uicinis, delectabi-
lis in confinibus: nunc depopulata ciuibus, frustrata patronis,
a defensoribus derelicta, a custodibus dimissa, ab igne cremata
et funditus desolata! Scimus, quia nostra peccata nostro-
rumque parentum incitauerunt haec nobis pericula. Sed cur
antea mortui non fuimus atque penis afflicti et macerati,
quam uacui essemus talibus patronis?».
Inter haec adducta sunt sanctorum corpora Iuuenalis
martyris et Cassii gloriosissimi confessoris et Faustae uirginis
in una nobilium ciuitatum Tusciae, quae dicitur Luca, et cum
omni honore posita sunt in ecclesia Sancti Frigiani Episcopi
haud procul a corpore eius. Sed omnipotens Deus, qui con-
cessit uolendo uoluntati ducis et exercitus eius, ut ita duce-
rent sanctos, numquid irascetur per singulos dies? Ipse lon-
ganimis, ut inquit per prophetam, nisi conuertantur, gladium
suum uibrabit. Aliquando enim eos monens ut pater, ali-
quando per certas uisiones terrens ut filios, ut ad proprias
edes reducerent sanctos: per subiectas personas minabatur sa-
cerdotibus, monebat episcopos, populos cunctos pessimis cla-

Torna all'inizio