Guillelmus falconarius: [Liber Guillelmi falconarii]

Pag 164


35.
Albus falcho bonus est ut dictum est; tamen quando
sunt sauri, non veneris cum eo nisi prius mutetur. Post
mutationem vero boni sunt et perfecti.
Omnes magistri dicunt quod falcho qui capit agironem
dimittit eum comedere quantum vult de carne et custodit eum
ne comedat de sanguine. Et caro quam comedit facit eum
capere grues; propter carnem non perdit voluntatem venandi,
sed propter sanguinem tantum. Et hoc probavit magister
Guillelmus, qui plus modo fecit quam aliquis qui vivat.
Et hoc probavit quia falchonem laynerium [facit]
gruerium. Quomodo? Quia facit cavernam sub terra et
dimitit ibi quatuor falchones laynerios ne videant lumen nisi

Torna all'inizio