conperto, Ansprand fugiit Clavennam; deinde per Curiam Retorum civitatem venit
ad Theutpertum Baioariorum ducem, et fuit cum eo per annos novem. Exercitus
vero Ariperti insulam in qua Ansprand fuerat invadens, eius oppidum diruit.
22. Rex igitur Aripert, confirmato regno, Sigiprandum, Ansprandi filium, oculis
privavit omnesque qui ei consanguinitate iuncti fuerant diversis modis afflixit. Minorem
quoque Ansprandi filium Liutprandum in custodia tenuit; quem quia despicabilem
personam et adhuc adulescentulum esse perspexit, non solum in eius corpore
vindictam aliquam minime ingessit, sed eum, ut ad patrem suum pergeret, abire permisit.
Quod Dei omnipotentis nutu factum fuisse, qui eum ad regni gubernacula praeparabat,
dubium non est. Igitur Liutprand ad patrem suum in Baioariam profectus, ei
de suo adventu inaestimabile gaudium fecit. Uxorem vero Ansprandi Theodoradam
nomine rex Aripert conprehendi fecit. Quae cum se voluntate feminea reginam futuram
esse iactaret, naso atque auribus abscisis, decore suae faciei deturpata est. Pari
etiam modo et germana Liutprandi nomine Aurona deformis effecta est.
23. Hoc tempore aput Gallias in Francorum regnum Anschis, Arnulfi filius, qui
de nomine Anschise quondam Troiani creditur appellatus, sub nomine maioris domui
gerebat principatum.
24. Mortuo quoque aput Foroiuli Adone, quem dixeramus lociservatorem fuisse,
Ferdulfus ducatum suscepit, qui de partibus Liguriae extitit, homo lubricus et elatus.
Qui dum victoriae laudem de Sclavis habere cupiit, magna sibi et Foroiulanis detrimenta
invexit. Hic praemia quibusdam Sclavis dedit, ut exercitum Sclavorum in eandem
provinciam sua adhortatione inmitterent. Quod ita quoque effectum est. Causa
autem magnae in eadem Foroiulana provincia perditionis ista fuit. Inruerunt latrunculi
Sclavorum super greges et pastores ovium, quae in eorum vicinia pascebantur, et de
eis praedas abigerunt. Subsecutus est hos rector loci illius, quem "sculdahis" lingua
propria dicunt, vir nobilis animoque et viribus potens; sed tamen eosdem latrunculos
|
|