Iohannes Bonandree: Brevis introductio ad dictamen

Pag 45


exemplo: 'has res ad te scriptas, Luci, misimus, eli'. Perversione, ut
'vestra pro salute et quiete nostris in animis cure densantur'. 'Huiusmodi
transgressionis species, que rem non reddit obscuram,
multum proderit ad continuationes, in quibus oportet verba, sicut a
poetis, in quendam exstruere numerum, ut perfecte et perpolitissime
possint esse absolute. ' Nam 'continuatio est densa et continens frequentatio
verborum cum absolutione sententiarum. Ea utemur comodissime
tripartito: in sententia, in contrario, in conclusione', ut infra
patebit.
'In quendam utique exstruere numerum': nam quamlibet distinctionem
oportet duabus trisillabis vel quadrisillabis vel componderantibus
dictionibus penultimis producentibus vel breviantibus terminare.
Nam distinctio, que a Tullio 'membrum' vocatur, est 'res breviter absoluta
sine totius sententie demonstratione'.




550




555




560
Torna all'inizio