: Vita et obitus s. Iuuenalis episcopi Narniensis (recensio Beneventana)

Pag 226


repleti omnibus bonis et gazis, ab Oriente, numero quasi tre-
centi, et cum per tranquilla maria uelificarent, subito exorta
est immanis tempesta, ut etiam nullus crederet esse iam spem
euadendi: ruunt uenti et zephiri secant cana equora, et ab imo
turbantur mare, et nauis periclitabatur conteri et scindi.
Extemplo auditur stridor rudentum et antemnae cum suis
uelis colliduntur, ui uentorum cogente, ac demerguntur in
fluctibus; geminos temones cum archiromachis, nautis et om-
nibus utensilibus ipsius nauis iam potens mare abstuleretur,
et sola ipsa merens et stupens instabiliter ferebatur per undas.
Fit ingens clamor uirorum merentium, et dum preces ad
Dominum cum lachrimis funderent, subito apparuit eis san-
ctus Iuuenalis, episcopus Narniensis, expansis brachiis, super
aquam astantem, et Christum pro eorum ereptione exorantem.
Quem nautae uidentes stupore et ammiratione correpti,
quamuis esitando eius amminiculum implorantes dixerunt:
«Si uir Dei es, libera nos!». Et continuo mare quieuit, et
uires uentorum confractae sunt et omnia, quae mare obsorbue-
rat, iuxta naue inuenta sunt; et sic demum ad optatum et se-
curitate plenum portum transducta est. Viri autem nautae
curiosius intendentes in beatum uirum, interrogati sunt eum,
quisnam esset; qui ait: «Ego sum Iuuenalis, Narniensis epi-
scopus. Agite Deo gratias, qui uos liberauit de periculo
mortis; si autem me uolueritis scire, ad Portam Superiorem
Narniae me indagare studemini et sic effigiem meam diligen-
ter inuenietis». Et haec dicens, ab oculis elapsus est: qui
ualde admirantes glorificabant Dominum saluatorem nostrum
Iesum Christum.
Expletis actibus suis, miserunt Narniam quadraginta ui-
ros prudentissimos cum magnis muneribus. Et cum iter a
portu usque ad ciuitatem quasi ducentorum miliaria extende-

Torna all'inizio