Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1840


CARDUENNI montes sunt Armenie Maioris in quibus archam
Noe resedisse cessante diluvio a non nulli traditum est.
CANDIDUM promontorium Affrice est Sardinie
adversum.
CARINA mons Crete insule est ex quo mirabile recitatur.
Aiunt enim, cum mollis sit nec amplius .IX. mil. passuum ambitus,
intra hoc spatium nullas reperiri muscas nec mel ibidem
factum nusquam attingant.
CARIOBARZANES mons est inter Massagetas Parthosque.
CARIZIM Samarie letissimus mons est, civitati Sicioniorum
supereminens.
CARMANIE promontorium puto Persici maris, cui iunguntur
populi Armozei; et ibidem portus Macedonum est et are
Alexandri.
CARMELUS Phenicum mons est Helie prophete spectabilis
mansione et oleis arbustisque et vinetis conspicuus, per dietas
circiter duas distinctus. Huius in radicibus palus est Cendebora
ex qua progreditur Belus fluvius arenas trahens ad vitrum
conficiendum cristalli emulum ceteris prevalentes.
CARMELUS mons alter a superiori in Galilea est, de quo
Nabal.
CARTANDRUS mons est inter Persas Medosque positus.
CASINUS mons est Campanie ubi dudum Apollo colebatur
ab incolis, cuius fanum destructum a Benedicto sanctitate
insigni viro sub beati Martini titulo ad honorem veri Dei celebris
ecclesia constructa est, et eo in loco in quo ara erat Apollinis
erectum est altare ac sub loanni Baptiste nomine
consecratum.
CASIRUS mons Persidi propinquus, cui apposite urbes Seleucia
et Susinate.
CASIUS Syrie mons est haud longe ab Antiochia sub quo
olim Seleucia libera, Pieria appellata. Hic mons altissimus est,
nam ambitu ad cacumen .XVIIII. mil. passuum dicitur, altitudo
autem per directum .IIII. mil. passuum, et de eo antiquitas mirabile
quoddam refert. Asserit enim quarta noctis vigilia in
orientem per tenebras solis globum surgentem videri et sic parvo

Torna all'inizio