Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 1060


IN TERTIUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 21
DIVISIO TEXTUS
Postquam determinavit Magister de his quae Christus cum humana natura
assumpsit, scilicet gratia et scientia et defectibus, et de his quae per humanam
naturam operatus est, scilicet de meritis; hic determinat de morte quam in
humana natura sustinuit.
Dividitur autem haec pars in duas: primo determinat ea quae ad mortem
Christi pertinent; secundo ea quae ad mortem Christi consequuntur, dist. 22,
ibi: «Hic quaeritur, utrum in illo triduo mortis Christus fuerit homo». Prima
dividitur in duas: primo inquirit utrum mors fuerit in Christo secundum separationem
Deitatis a carne; secundo, supposito quod non, ostenditur qua ratione
Christus dicatur mortuus, ibi: «Recedente vero anima, mortua est Christi
caro». Circa primum duo facit: primo movet quaestionem; secundo determinat eam,
ibi: «Quidam putaverunt tunc carnem sicut ab anima, ita a Divinitate in morte
fuisse divisam». Et circa hoc duo facit: primo excludit errorem; secundo veritatem
confirmat, ibi: «Sicut Augustinus super Ioan... ait».
Circa primum duo facit: primo excludit probationem erroris sumptam ex ratione
et auctoritate Augustini; secundo probationem sumptam ex auctoritate
Athanasii, ibi: «Alii quoque auctoritati innituntur».
Circa primum tria facit: primo ponit rationem ipsorum; secundo auctoritatem
quae videtur pro eis facere, ibi: «Huic suae probabilitati addunt auctoritatis
testimonium»; tertio solvit, ibi: «Quibus respondemus».
«Alii quoque auctoritati innituntur». Hic tria facit: primo ponit obiectionem ex
auctoritate Athanasii; secundo ostendit quod illa auctoritas non facit pro eis, ibi:
«Quibus respondemus»; tertio auctoritatem Athanasii exponit, ibi: «Sciendum
est igitur».

Torna all'inizio