metuam patrem". 5 Sed tamen "ni" et "ne", quando pro "neque" accipiuntur,
inter coniunctiones plerique posuerunt, quamuis significatio
abnegatiua aduerbiis ea magis applicat, ut "ne dici quidem
opus est". 6 "Non" imperatiuo proprie non potest iungi, nisi
in compositione, "noli"; indicatiuo uero sociatur uel subiunctiuo
uel optatiuo, ut "non cessas" et "ferrea si michi uox, non omnia
dicere possim" et "tempore non illo moneat conuellere funem". 7
"Num" soli indicatiuo, ad quod pertinet interrogatio, ut "num
quid meministi?". 8 Accidit aduerbio species, significatio, figura.
9 Species primitiua et deriuatiua: primitiua que a se nascitur, ut
"non", "ita", "ceu", "clam", "sepe"; deriuatiua que uel ab aliis aduerbiis
deriuatur, ut "prope, propius", "ultra, ulterius", uel a nominibus,
ut "Latinus, Latine", "felix, feliciter", uel a uerbo, siue participio
seu participiali, ut "sentio, sensus, sensim", "sto, status, statim",
"indulgens, indulgenter", uel a nomine et uerbo, ut a "pede"
et "tempto" "pedetemptim", uel a pronomine, ut "hic", "illic" ab
"hic", "ille", uel a prepositione, ut ab "ex" "extra", a "con" "contra".
|
|