BENEDICTUS: Quantum ex his que dicta sunt datur intelligi, et divites et
pauperes possunt si volunt intrare in regnum Dei, set divites difficile et pauperes
autem sine difficultate. Verum quia talem esse comperimus differentiam inter
sublimes personas et abiectas, videtur secundum hoc libertas arbitrii esse in
homine otiosa, quandoquidem ille cum difficultate, iste autem facile intrat in
regnum Dei.
IOACHIM: Immo in hoc probabile est non esse otiosam libertatem arbitrii,
quia, quod plerumque accidere videmus, ille habet modicam humiliandi materiam
et, licet cum multa difficultate, studet tradere oblivioni quicquid honorificum
est in se, reducere vero ad memoriam parum illud quod in se deprehendit
abiectum; ille e diverso habet multam humiliandi materiam et studet tradere
oblivioni quicquid in se deprehendit obscurum, considerare vero parum illud
quod in se ipso conspicit gloriosum. Quod cum ita sit, liquet quod ille, etsi maior
videatur gloria, humilitate tamen animi cum minori computatur, iste, etsi minor
potentia, superbia tamen animi cum maiori dampnatur.
BENEDICTUS: Quia ostendisti luce clarius que sit aptitudo ad vitam et que
ad interitum, peto nunc ut subsequenter adiungas utrum omnes mortales ab ipsa
conditionis sue origine aptitudinem trahant, an aliqui apti inveniuntur cum uti
incipiunt libertate arbitrii, alii non inveniuntur set efficiuntur; et qui sint illi qui
apti inveniuntur et qui sint illi qui efficiuntur.
IOACHIM: Quod primo interrogasti non indiget probatione: certum est enim
quod quidam inveniuntur, quidam vero efficiuntur; quod autem quesisti, qui sint
illi qui inveniuntur et qui sint qui efficiuntur, profecto inveniuntur illi qui, nati
in paupertate de parentibus infimis, ab omni sunt temporali felicitate expertes;
efficiuntur autem illi qui, nati in temporali felicitate, percutiuntur a Domino ad
salutem, seu videlicet in personis seu in substantia rerum temporalium vel etiam
in utroque, ita ut, effecti miseri et miserabiles, etiam ipsi misericordiam consequantur.
BENEDICTUS: Et quare non percutit Dominus omnes superbos, ut humiliati
digni habeantur misericordia Dei?
IOACHIM: Quia nonnulli cum percutiuntur a Domino deteriores fiunt, adeo
ut inpatientes sint ad disciplinam usque ad blasphemiam.
BENEDICTUS: Et quid est quod arguitur in Apocalipsi angelus Laudicie de
miseria sua, si bonum est hominem esse miserum, ita ut dicatur ei: Dicis quia
dives sum et locupletatus et nullius egeo et nescis quia tu es miser et miserabilis
et cecus et nudus?
|
|