Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 325


Robum rubro colore et quasi rufo significari, ut bovem quoque
rustici appellant, manifestum est. Unde et materia, quae
plurimas venas eius coloris habet, dicta est robur. Hinc et
homines valentes et boni coloris robusti. Robus quoque in
carcere dicitur is locus, quo praecipitatur maleficorum genus,
quod antea arcis robusteis includebatur.
Robigalia dies festus septimo Kalendas Maias, quo Robigo
deo suo, quem putabant robiginem avertere, sacrificabant.
Rorarium vinum, quod rorarus dabatur.

Torna all'inizio