Valla Laurentius: De falso credita et ementita Constantini donatione

Pag 64


itaque accusare, quicunque digna committit
accusatione, et qui in omnes peccat, unius pro omnium
voce carpatur. 3 At non debeo palam obiurgare
fratrem, sed «inter [me] et ipsum»: immo publice peccans
et qui privatum consilium non admitteret, publice
arguendus est, «ut ceteri timorem habeant». An non
Paulus, cuius verbis modo sum usus, in os Petrum coram
ecclesia reprehendit, «quia reprehensibilis erat»,
et hoc ad nostram doctrinam scriptum reliquit? At non
sum Paulus, qui Petrum possim reprehendere: immo
Paulus sum, qui Paulum imitor, quemadmodum,
quod multo plus est, unus cum Deo spiritus efficior,
cum studiose mandatis illius optempero. Neque aliquem
sua dignitas ab increpationibus tutum reddit,
que Petrum non reddidit multosque alios eodem preditos
gradu, ut Marcellum, quod diis libasset, ut Celestinum,
quod cum Nestorio heretico sentiret, ut quosdam
etiam nostra memoria, quos ab inferioribus (quis
enim non est inferior papa?) reprehensos scimus, ut taceam
condemnatos.
4 Neque vero id ago, ut quenquam cupiam insectari
et in eum quasi Philippicas scribere (hoc enim a me facinus
procul absit), sed ut errorem a mentibus hominum
convellam, ut eos a vitiis sceleribusque vel admonendo

Torna all'inizio