autem videntes alii omnes equites et pedites et quid in veritate 
ageretur ignorantes, putantes etiam Papienses omnes 
exercitum Mediolanensem invasisse et illos timore Papiensium 
tentorium eorum difixisse, omnes maximo timore perterriti 
in fugam versi sunt, nihil fere portantes nisi sola arma; et 
multi etiam sine armis usque ad Mediolanum fugientes abierunt. 
Reliquerunt itaque fere omnia plaustra tentoriis, loricis atque 
pane seu vino aliisque etiam rebus, quas secum portaverant, 
onusta. Nam cum omnes simul per guadum fluminis Olonne 
transire festinarent ac invicem se prepedirent, magna plaustrorum 
multitudo in ipso flumine corruebat; bobulci vero 
morari ibi non audentes cum solis bobus plaustris relictis 
fugiebant. Pauci vero ex Mediolanensibus in campo per totam 
noctem steterunt et maximam predam, que a recedentibus 
dimissa in campo fuerat, recuperaverunt; sed tamen et ipsi 
ante diem fugientes plus de decem milibus marcharum argenti 
valentia in campo reliquerunt. 
Revertamur itaque ad ystoriam. 
Cum autem Mediolanenses per loca, ut diximus, deserta 
ipsum regis exercitum duxerunt, in ipso die castrametati
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |