Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

48


Ytalie adorabat Mercurium. multe nationes etiam adorabant
elementa. primus autem, qui cepit elementa adorare, fuit
Nenroth qui adorabat ignem et ceteros adorare cogebat. Unde
dicitur in Ystoria Scolastica quod ipse Nenroth vixit
usque ad tempora Habrae, et cum Habraam nollet ignem adorare,
in ignem ipsum proiecit. sed Deus ipsum illesum
servavit. unde dixit Dominus ipsi Habrae, sicut legitur in
Genesi: "Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de
Ur, idest de igne Caldeorum". Caldei igitur ipsius Nemproth
doctrinam sequentes, ignem pro deo adorabant. Egiptii
vero statuas colebant. et sicut dicitur in Ystoria Scolastica,
deus Caldeorum, scilicet ignis, omnes alios deos, idest
statuas omnes, consumebat et liquefaciebat. tandem sacerdos

Torna all'inizio