Salimbene de Adam: Cronica

Pag 48


in civitate Regina, predicante domino Nicholao Regino episcopo
in maiori ecclesia Sancte Marie. Et fuit iste terremotus per totam
Lombardiam et Tusciam. Et appellatus fuit terremotus Brixie
specialiter, quia plus viguit ibi, ita quod egressi Brixienses de
civitate morabantur extra in papilionibus, ne edificia caderent
super eos. Et plures domus, turres et castra Brixiensium corruerunt
ex illo terremotu. Et ita erant Brixienses assuefacti ex illo terremotu,
quod, quando cadebat pynaculum alicuius turris vel domus,
aspiciebant et cum clamore ridebant. Unde quidam versibus ita
dixit:
Mille ducentis viginti, Christe, duobus,
postquam sumpsisti carnem, currentibus annis,
talia fecisti miracula, rex benedicte:
stella comis variis Augusti fine refulsit;
Septembris pluvia vites submersit et uvas
destruxitque domos fluvii de more rapacis;
lunaque passa fuit eclypsim mense Novembris;
Christi natalis media quasi luce diei
terra dedit gemitus rugiens tremuitque frequenter:
tecta cadunt, urbes quassantur, templa ruerunt,
exanimes dominos fecerunt menia multos,
Brixia precipue pressit ruinosa colonos,
flumina mutarunt cursum repetentia fontes.
Solita erat mater mea michi referre quod tempore istius
magni terremotus iacebam in cunabulis, et ipsa accepit duas
sorores meas, sub qualibet ascella unam (erant enim parvule),
et me in cuna dimisso cucurrit ad domum patris et matris et
fratrum suorum. Timebat enim, ut dicebat, ne baptisterium super
eam caderet, quia ibi iuxta erat domus mea. Et ex hoc non ita
clare diligebam eam, quia plus debebat curare de me masculo
quam de filiabus. Sed ipsa dicebat quod aptiores erant sibi ad
portandum, cum essent grandiuscule.
Anno Domini MCCXXIII, in Kalendis Maii, Mantuani ceperunt
Cremonenses cum sandonibus fere centum sale oneratis et
devastaverunt eos, ita quod in fundo Bondeni demersi sunt.
Anno Domini MCCXXIIII venerunt Mantuani cum navibus

Torna all'inizio