Matheus Bononinesis: Quaestiones super modos significandi et super gramaticam

Pag 121b


<2-2-2> Item, manente eodem modo significandi
essentiali generali, non manet
eadem constructio: quia asinus et Brunellus
habent eundem modum essentialem
generalem, non tamen eodem modo construuntur,
quia bene dicitur asinus Sortis ,
non tamen bene dicitur Brunellus Sortis .
 
<3. UTRUM MODUS SIGNIFICANDI ESSENTIALIS
SPECIALIS SIT CAUSA CONSTRUCTIONIS >
 
Tertio queritur, utrum modus significandi
essentialis specialis sit causa constructionis
sive congruitatis et incongruitatis.
 
< 3-1-Quod sic >
<3-1-1, Et videtur quod sic, quia prepositio
construitur cum aliis partibus orationis.
Sed hoc non est gratia modi significandi essentialis
generalis nec accidentalis
(gr-alfa). Ergo hoc est gratia modi essentialis
specialis. Quod prepositio non construatur
ratione modi significandi essentialis
generalis, hoc patet, quia cum omnes prepositiones
habent eundem modum significandi
essentialem generalem, ita omnes
prepositiones haberent eandem constructionem,
quod falsum est. Nec construentur
per accidentia, quia Priscianus dicit
quod prepositioni nihil accidit. Relinquitur
ergo, quod modus significandi essentialis

Torna all'inizio