Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

140


lippitudo anime, que non permittit agnoscere lucem veritatis
divine. veritas igitur est odiosa superbis, sicut lux est odiosa
oculis lippis, quia nolunt de suis vanitatibus reprehendi. illi
qui sunt in palato insipidi, sunt homines delitiosi et voluptuosi.
tales enim ita sunt insipidi, quod omnia bona spiritualia, quantumcumque
sint dulcia, eis desipiunt, sola vero carnalia eis sapiunt.
quia, sicut dicit Apostolus, animalis homo non percipit
que sunt spiritus Dei. talibus enim est odiosa veritas iustitie
sicut sapor est amarus palato insipido, quia nolunt
de suis immunditiis reprehendi. homines serpentini sunt avari,
qui ad modum serpentum terram comedunt, quia terrena semper
concupiscunt. istis igitur est odiosa veritas iustitie
sicut odor est odiosus serpentibus, quia nolunt de suis cupiditatibus,
rapinis et avaritiis iudicari. sed quantumcumque sit eis
veritas iustitie odiosa, tamen iudices et rectores debent constanter
eos arguere, sicut dicit Apostolus cuidam suo rectori:
"Argue cum omni imperio". sed multi sunt rectores
et prelati negligentes et tepidi, qui non audent nec curant arguere
nec reprehendere homines lippos, idest superbos, nec homines

Torna all'inizio