Gregorius III papa: Epistolae

Pag 708


caelo terraque potestas concessa est, ut ea, quae pervadere contra legem ausus es, in
presenti cum omnibus ei pertinentibus in integro restituere Gradensi archiepiscopo
debeas, cuius ditioni pertinere videtur, et ab insolentia recedere. Non enim sinimus,
scias, licitare tibi illicita et aliena brachio possidere; potius molestia sacerdotali
constrictus tuis te habeto et, ut forti servans, pervasa restitue. Scias enim, si extiteris
temerator et reddere distuleris aliena, apostolica sententia canonica te subiacere
correctioni atque penitentiae, dum iusta fueris condemnatus sententia.

Torna all'inizio