Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 57

Tomus II


mandantes, quatenus fenestras domorum
vestrarum, quod libenter vos facere credimus,
sic obstrui faciatis, quod per hoc ejusdem
magistri placeatis affectibus, et per honestatis
vestrae constantiam, bonorum exemplis
operum alios informetis.
Cap. XVIII.
Justitiario, ut compellantur redire ad habitandas
terras suas illi, qui pro vitandis collectis
fraudulenter fugierunt ab eisdem.
Intellecto nuper, quod nonnulli habitatores
regni, ut collectarum et aliorum Curiae
nostrae servitiorum ab aliorum suorum civium
communione se subtrahant, incolatus
propriis domiciliis derelictis, se ad alia loca jurisdictionis
tuae, in quibus eorum non sit
nota conditio, per dolosa suffragia transtulerunt:
et sic onera quae communes humeros
exigebant, incumbunt residuis intollerabiliter
supportando: quocirca fidelitati tuae
praecipiendo mandamus, quatenus quoscunque
habitatores terrae [ipsius, ob causam praedictam
propria domicilia inveneris reliquisse,
ipsos ad incolatus terrae] suae incontinenti
redire, qua videris rerum et personarum districtione
compellas: ut fugam ipsam
quam in aliorum praejudicium fraudulenter ingesserant,
nullum sibi sentiant patrocinium
exhibere.

Torna all'inizio