Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 93


gustu. Comedendo et bibendo (ut unusquisque in
seipso experitur) delectamur in lingua ubi regnat gustus,
et in gutture ubi non est gustus, sed tactus. et (ut manifeste
experimur) magis delectamur, cum cibus aut
potus attingit guttur, quam cum coniungitur linguae.
Credendum est enim in talibus iudicio gulosorum.
Recitat autem Philosophus Ethicorum 3. de quodam,
nomine Phyloxenus, qui, cum esset pultivorax, oravit,
ut guttur eius longius quam gruis fieret. Non enim oravit,
ut lingua eius esse latior lingua bovis, ut magis
delectaretur per gustum, sed ut guttur eius esset longius
gutture gruis, ut comedendo, et bibendo diutius delectaretur
per tactum. Ut ergo patet ex habitis, Temperantia
principaliter est circa tactum, et ex consequenti
circa gustum: per accidens autem est circa delectabilia
aliorum sensuum. Species autem temperantiae de levi
sumere possumus. Nam si spectat ad Temperantiam reprimere
delectationes nutrimentales, et venereas: quia
delectationes nutrimentales reprimimus, si fuerimus
sobrii, et abstinentes: venereas vero, si fuerimus casti,
et pudici: quatuor erunt partes Temperantiae, sive quatuor
erunt species ipsius; videlicet, sobrietas, abstinentia,
castitas, et pudicitia. Nam si volumus nutrimentales
delectationes reprimere, oportet nos temperari a potu,
et cibo. Temperando nos a potu, sumus sobrii: sicut
qui excedunt in potando, sunt ebrii. Temperando vero
nos a cibo, sumus abstinentes. Abstinentia ergo, et sobrietas
deserviunt in reprimendo delectationes nutrimentales.
Sed castitas, et pudicitia venereas delectationes
refraenant. oportet enim vere temperatum non exercere
opera venerea, neque gestus. Prout ergo abstinet
ab operibus venereis, dicitur esse castus. Sed prout horret
etiam ipsos gestus incitantes ad venerea, dicitur esse
honestus, sive pudicus. His visis de levi patet, quomodo
nosipsos facere possumus temperatos. Nam Temperantia,

Torna all'inizio