Suo N. A. frater.
Vellem, frater, scribentis auspicia placidiori posse stilo committere,
sed, cum ad utrumlibet fortunam se habeat indifferens, sit calamus ad
utrumque. Presentis igitur cedule tenore percipias quod, per Dei gratiam,
qui consuevit in se sperantibus non deesse, me plena corporis sospitate
fruentem, licet rerum tam subita paupertate ditatum, quod secure
possem nedum cantare, sed psallere quoram latrone viator. Ecce igitur I.
frater noster ad solum natale remittitur, per nativi placiditatem aeris sanitatem
pristinam resumpturus. Dum enim in eum frequenter infirmum
rediviva resurgeret, ipsum mecum in Lombardia tenere non volui, ne,
quod absit, aliquando remaneneret in preda.
Desiderate pagine vestre lecto ac perlecto tenore, spiritum nostrum,
|
|