seu munburdi tuicionem aliquando infringere conatus fuerit, 
sciat se compositurum auri optimi libras centum, medietatem Camere 
nostre, et medietatem parti predicti monasterii. Quod ut 
verius credatur, diligenciusque ab omnibus observetur, manibus 
propriis roborantes, anulo nostro insigniri iussimus. Signum dominorum 
Berengarii et Adelberti regum [MM]. Hubertus cancellarius, 
ad vicem Bruningi episcopi et archicancellarii, recegnovi et 
subscripsi. Data .VI. kalendas octobris, anno Dominice incarnacionis 
.DCCCC.L.I., regni vero domni Berengarii atque Adelberti 
piissimorum regum primo, indiccione .Xa. Actum in plebe Sancti 
Marini, in Dei nomine, feliciter, AMEN.  
CUM autem, his temporibus, Guido regnum cum victoria optinuisset, 
eciam ab ipso preceptum magnus Leo abbas huiusmodi 
accepit.
  |  
  |