Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 44


debeant suum finem secundum ordinem superius praetaxatum,
restat ostendere virtutibus reges pollere
debeant. Virtutes autem quaedam sum quidam ornatus,
et quaedam perfectiones animae. Oportet ergo prius
ostendere, quot sunt potentiae animae, et in quibus potentiis
habent esse virtutes. Consequenter autem manifestabitur,
quomodo virtutes sunt distinguendae. Postea
vero ostendamus, quot sunt numero huiusmodi virtutes,
et quae illarum sunt principales, et secundariae. Deinde
autem declarabitur singulariter, quae sit unaquaeque illarum
virtutum, et quomodo decet reges, et principes
tales virtutes habere. Potentiae autem animae sic distingui
possunt, quia potentiae animae quaedam sunt naturales,
quaedam cognitivae sensitivae, quaedam appetitivae, et
quaedam intellectivae. Naturales potentiae sunt illae, in
quibus comminicamus cum vegetabilibus, et plantis,
ut potentia nutritiva, augmentativa, generativa, et talia
quae etiam ipsis arboribus competunt. Potentiae vero
cognitivae sensitivae, sunt visus, gustus, auditus, et talia, in
quibus communicamus cum brutis. Appetitivae vero
distinguuntur: nam quidam appetitus est in homine, in
quo non communicat cum brutis, ut est appetitus sequens
intellectum: quidam vero in quo communicat cum eis,
ut appetitus sequens sensum. Appetitus autem sequens
sensum potest nominari sensualitas: sequens intellectum
nominatur voluntas: secundum quem modum loquendi
bruta habent sensualitatem, et appetitum sensitivum, sed
non habent voluntatem, et intellectum. Virtutes ergo, de
quibus loqui intendimus, quae sunt quidam habitus laudabiles,
vel erit in potentiis naturalibus, vel in ipsis sensibus,
vel in appetitu sensitivo, vel in appetitu intellectivo,
vel in ipso intellectu, vel in omnibus his, vel in aliquibus
horum. In potentiis autem naturalibus esse non
possunt. quod tripliciter patet. Primo, quia ex naturalibus
nec laudamur, nec vituperamur: nullus enim dicitur

Torna all'inizio