(2) Traslatio fit sex causis. Nam fit causa maioris evidentie, ut: 'Hic serpens callidus Eve mortis pocula propinavit'. (3) Item fit causa brevitatis, ut: 'Prima die absorbuit infernus angelum tumefactum'. (4) Fit causa obscenitatis vitande, ut: 'Nullus beate Marie virginitatis ianuam reseravit'. (5) Similiter fit causa maioris significantie, ut: 'Apostoli ubique gentium tonuerunt'. (6) Fit causa diminutionis, ut: 'Iste superbit quia guttam scientie iam gustavit'. (7) Item fit causa locupletandi orationem maiori hornatu, velud si diceres: 'In rexurrectione caro Christi refloruit que in passione prius exaruerat tamquam testa'.
34. (1) DE QUATTUOR DIFFERENTIIS TRANSLATIONIS.
(2) Translatio quoque habet differentias quattuor specierum. Fit enim ab animato ad animatum, ut: 'Equus iste volat'. Nam avis et equus animata sunt. (3) Fit ab animato ad inanimatum ut: 'Vela gemunt'. (4) Fit ab in animato ad animatum, ut: 'Iste radiat splendore sapientie'. (5) Fit ab in animato ad inanimatum, ut: 'Terra fluit lac et mel'.
35. (1) DE RECIPROCIS TRANSLATIONIBUS.
(2) Sunt insuper inter has species quedam translationes que utrique parti conveniunt et ob hoc reciproce nominatur, quia, sicut 'pratum ridet', ita 'homo viret' et sicut 'terra fluit' ita
|
|