communitas domestica ordinatur ad prosequendum conferens,
et ad fugiendum nocivum: communitas vero civitatis
ultra hoc ordinatur ad prosequendum iustum, et ad
fugiendumm iniustum, oportet communitatem domensticam
et civilem esse quid naturale. Nam si natura dedit homini
sermonem, naturalis est illa communitas quae ordinatur
ad illa, quae sunt apta nata exprimi per sermones: iustum
enim et iniustum non proprie habet esse in communitate
domestica, sed in communitate civili. In civitate enim,
ubi cives habent possessiones proprias et distinctas, consurgunt
lites et litigia, quid iustum et quid non iustum:
quod non proprie sit in domo, ubi totum ad patremfamilias
pertinere videtur. Differt ergo civitas a domo; quia
in ea non solum quaeritur quid conferens et quid nocivum,
sed etiam quid iustum et quid iniustum: utraque tamen
communitas erit naturalis tam domestica quam civilis,
eo quod per sermonem nobis datum a natura repraesentatur
conferens et nocivum, et iustum et iniustum. Secunda
via ad investigandum hoc idem, sumitur ex parte impetus
naturalis. Nam omnia animlaia habent naturalem
impetum ad conservandum ea quae sunt eis a natura tributa.
quare si natura dedit homini vivere, dedit ei naturalem
impetum ad faciendum ea per quae possit sibi in
vita sufficere. Hoc autem maxime contingit (secundum
Philosophum) per communitatem civilem, eo quod civitas
debeat esse contentiva omnium, quae ad vitam sufficiunt.
Inerit ergo hominibus impetus naturalis ad vivendum
politice, et ad constituendum civitatem.
Sed cum id, ad quod habemus impetum naturalem,
sit secudnum naturam, oportet civitatem
esse quid naturale, vel esse
aliquid secundum naturam.
|
|