Dancus rex: [Liber de natura falconum]

Pag 92


tertio in tertium diem. Custodias eum ut sedeat super lignum,
et ne mittas super petram. Custodias omnes falchones,
astures et speriverios ne approximent et tangant calcinam.
19. De podagra.
Quando vides falchonem habere oculos et pedes inflatos,
scias quod podagram habet. Sic medicari opportet: Accipe
butirum et oleum olive et aloe dragmam unam, de butiro onciam
unam, de oleo onciam unam, et misce omnia simul et
unge pedes eius quatuor vicibis de die in diem et mitte eum ad
solem. Et da ei comedere carnem gatti, et sanabitur.

Torna all'inizio