DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALI COMPATRI,
CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM ATQUE PATRICIO ROMANORUM
HADRIANUS PAPA.
Dum nimis in nostro pectore momentis omnibus vester regnat amor et multa
nobis fiducia magnaque gloriatio apud precellentissimam atque a Deo promotam vestram
regalem potentiam existit, convenit nempe nos pro vestri precelsi, a Deo protecti
regali culmini solliciti cotidie inquirere salute, ut, agnita iuxta nostrum desiderium
omnia prospera esse erga vestram excellentiam summam, sanctae et individuae trinitatis
dignos referuimus grates.
In quibus ad aures vestrae regalis potentiae intimantes innotescimus de Constantinopolitanae
partibus: eo quod in finibus eius gens Persarum invadentes atque depredantes
venerunt usque in loco, quod dicitur Amoria, sexagesimo miliario eiusdem
civitatis Constantinopolitanae; unde et praedam magnam conprehendehtes secum detulerunt.
Et, sicut audivimus atque fama fertur, thius regis Persarum princeps et
dux exercitui nefandissimi ipsorum existebat; qui, dum reversus fuisset cum iniqua
victoria, elatus in superbia mentitus est proprio nepto suo et ab eiusdem exercito
factus est rex Persarum. Et infra Perse tumultuantes pugnare ad invicem pro nepote
et thio dicuntur.
Nos vero, petentes divinam clementiam, crebro pro vobis die noctuque orare
prorsus non sinimus, ut ad exaltationem sanctae Dei spiritalis matris vestrae Romane
ecclesiae et nostram perennem laetitiam longiori aevo in triumphis celebri nomen
regnantes una cum excellentissima filia nostra et spiritali commatri, domna regina,
vestraque precellentissima prole et sospes in presenti vita et in aeterna beatitudinae
vos conservare dignetur.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
|
|