CAP. XI.
Domnę Adelegidę, cuius prima medietas nominis est genitivus
sive dativus vocabuli primi hominis, frater BENZO:
Nomen tuum nomen bonum, nomen tuum dei donum.
Non
omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est Mysteria
quidem libri Genesis non capit volatica frenesis. Sanam mentem
expetunt mysteria illa, non qua impellebantur Cassandra
et Sybilla, quarum pectora Pythius replebat, cum phanaticos
ex ambiguis deludere volebat. Sed incarnato domino
illuminavit spiritus sanctus corda fidelium eiciens ab aecclesia
phytonissas et Delium. Apperuit quippe archana divinę
scripturę, ut fidelibus pateat, quod abscondebant prioris testamenti
figurę. Neque iam velatur Moysi facies, quia luce
clarius perspicit totum Moysen catholicorum acies. Nam in
passione domini et
petre scissę sunt et velum scissum, et christiana
fides profunditatem litterarum cernit, licet
clamet
habyssus habyssum . Ergo non simus
equus et mulus, quibus
non est intellectus ; queramus novum mysterium, ubi latet
nostrae salutis profectus. Enucleemus sacramentum carissimi
nominis, nostrae scilicet beatissimae principis! Providens
enim humanę utilitati salvator et dominus abtanda dispensat
singulis temporibus. Nam sicut prescivit de costa viri formam