in suo fonte, in ipsis recipitur cum minori simplicitate; et ideo magis est proportionatum intelligibilibus sequentium; et propter hoc dicuntur nuntiare vel
manifestare lumen divinum; et sic unusquisque Angelus inferior sui superioris
manifestativus est, sicut nubes nuntiant lumen solis, quod in suo fonte inspici
non potest. Si autem dicantur Angeli propter nuntiationem exteriorem, ut
Gregorius dicere videtur, tunc etiam Angelis superioribus
convenit, inquantum de rebus nuntiandis inferiores illuminant.
Ad quintum dicendum, quod superiores Angeli propter caritatem quam in nos
habent, inferiores movent et dirigunt ad operandum nostram salutem: nec aliquid
perfectae caritati detrahitur, si ministerium immediate non exequuntur.
ARTICULUS 3
Utrum omnes Angeli secundae hierarchiae mittantur.
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod omnes Angeli secundae hierarchiae mittantur. Omnes enim
Angeli vel assistunt vel ministrant. Sed assistere est proprium primae hierarchiae,
cuius est circa Deum esse, secundum Dionysium. Ergo
omnes alii in ministerium mittuntur.
2. Praeterea, secundum Gregorium, plures sunt qui mittuntur
quam qui assistunt. Sed si Angeli secundae hierarchiae non mittantur, plures
assisterent, quia sex ordines, tribus tantum ministrantibus. Ergo illi de media
hierarchia mittuntur.
3. Praeterea, cum nullus Angelus alteri sit aequalis, quilibet Angelus praeter primum
et ultimum, est medius inter aliquos duos. Si ergo de ratione mediae hierarchiae
esset quod in ministerium non mitteretur, pari ratione nullus Angelus mitteretur
in ministerium, nisi ultimus tantum: quod dissonat et a veteribus Scripturis
et a dictis sanctorum. Ergo videtur quod illi de media hierarchia mittantur.
|
|