Rangerius Lucensis: Vita metrica Anselmi Lucensis episcopi

[Praefatio] vv. 1-64


Omnibus in toto Dominum metuentibus orbe
Rangerius Christi servus et ecclesiae.
Quae laudabiliter faciunt, qui religiose
Vivunt, et scribi condecet et recoli,
Non quia fama sequens prosit facientibus illa,
Cum, que sufficiant, celitus obtineant,
Sed quia, cum sit opus formam dare posteritati,
Si bona non clarent, utilitate carent.
Romani veteres ingentia facta suorum
Tempore celari non potuere pati.
Ac primo vivas ex aere et marmore formas
Ad stimulum laudis proposuere suis.
Mox ubi iam titulos fora maxima non capiebant,
Apcius et brevius littera cepit opus.
Et laudem meruit sicut, qui fortiter egit,
Sic quoque, qui potuit forcia facta loqui.
Maiores nostri verbis et rebus agendo
Hostendere bonas et sine sorde vias;
Qui nisi cavissent in tempora longa futuris,
Non esset nostro tempore tuta fides.
Errores etiam dampnati iam rediissent,
Si sine perspicua cognitione forent.
Arrius et pestes aliae, dum sepe leguntur,
Informant animos, ut caveamus eos.
At nunc non tantum dileccio vera refrixit,
Sed quamvis proprium credate ad arbitrium,
Ut, quod erat missum, non cresceret utile semen,
Inmisit lolium nocte malignus homo.
Inde per errores ruitur, quia vita bonorum
Rara quidem, sed laus atque litura magis,
Dum dormitamus et nec bona glorificamus
Et celebrem vitam ducere neglegimus.
At vero, si quis vigilat, si providus urget,
Si de nocte vocat et vigilare monet,
Non modo non laudem pro sedulitate meretur,
Sed cupidus vani nominis arguitur.
Castigare gulam, frenare libidinis ignes,
Id vero populus exiciale putat.
Assumptisque sibi doctoribus arma capessunt
Et faciunt hereses scismaticosve greges.
Sed de consilio venit haec quoque cura superno,
Quae facit ex istis utiliora malis,
Ut, qui maluerant dormire vel ire soluti,
Ad lucem redeant et vigilanter agant.
Ergo dum tenebrae faciant exordia lucis,
Quis non suscipiat haec quoque dona Dei?
Si prosunt hereses et scismata, quid trepidamus?
Guibertus veniat et sacra diripiat,
Seviat Henricus, vas impietatis et irae,
In laudem Anselmo Gregorioque patri,
Quos inter tenebras densae caliginis huius
Accendit Christus et nova signa dedit;
E quibus orta dies et semita visa salutis
Compulit innumeros ad sua septa greges.
Quorum magnanimos actus fideique calorem
Ad Domini laudem scribere disposui;
Non quia sufficiam tantis in carmine rebus,
Sed, qui corda movet, sufficit ipse Deus.
Ac primum posco, ne quem stilus iste fatiget,
Iam scaber et senio fessus et arte carens:
Quem sua non movit praesumpcio laudis amore,
Sed pietas et amor ad sacra gesta virum.
Ergo procul livor, procul extollencia, solum
Anselmum siciens Gregoriumque legat.

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45




50




55




60



Torna all'inizio