secundum quod habet aliquam rationem boni, secundum diversos gradus bonitatis
in humanis actibus diversas libertates distinguit. Est enim aliquid in
humanis actibus quod est licitum, quia nulla lege prohibetur: et respectu huiusmodi
dicit libertatem arbitrii, quia in iudicio nostro consistit, utrum hoc sequamur
vel non. Ulterius est aliquid quod non tantum est licitum, sed etiam utile
est; quia omnia licent, sed non omnia expediunt, ut Apostolus ait: et secundum
hoc assignat libertatem consilii, quia consilium est de meliori bono, quod est
expediens ad salutem. Est etiam aliquid quod delectat, et respectu huiusmodi
assignat libertatem complaciti; unde dicit, quod libertas arbitrii discernere
habet quid liceat, libertas autem consilii probare quid expediat, libertas autem
complaciti experiri quid libeat.
EXPOSITIO TEXTUS
«Quod philosophi definientes dixerunt liberum de voluntate iudicium».
Sciendum, quod illa non est vera definitio, sed quaedam notificatio; unde large
definitionem sumit. Differt autem a praedicta superius assignata; quia illa data
est secundum hoc ad quod est liberum arbitrium, quia scilicet in bonum et
malum; haec autem datur secundum libertatis causam. Inde cum dicitur:
«Liberum de voluntate iudicium»; haec praepositio «de» libertatis causam
notat: quia voluntas, ut prius dictum est, totius libertatis finis est.
«Et quidem secundum praedictam assignationem in his tantum videtur esse
liberum arbitrium qui voluntatem mutare et in contraria possunt deflectere»;
non secundum illam philosophorum, quam ponunt secundum suam expositionem,
quam addit dicens, quod «liberum est ad utrumlibet»; sed secundum illam
quam supra ex verbis Augustini accipit.
«Non potest non peccare: ante reparationem etiam mortaliter, post reparationem
vero saltem venialiter». Intelligendum est quantum ad praesens pertinet
quia de hoc infra quaeretur «non peccare», idest non in peccato esse, sicut
etiam videre dupliciter sumitur, pro habere visum, et pro uti visu.
«Corrupta est ergo libertas arbitrii per peccatum, et ex parte perdita».
Corruptam dicit propter libertatem a necessitate, quae naturalis est, sicut etiam
alia bona naturalia per peccatum corrumpuntur, licet semper maneant; perditam
vero ostendit propter libertatem a peccato, quae quidem ex toto, adveniente
peccato, tollitur, sicut et alia innocentiae et gratiae bona.
|
|