quantum in venditione illius muli constantis, quem ultra passum nec calcaria nec flagella movebant,
fuerit deceptionis excessus, pro certo noveritis, quod decem auri unciis estimatus ad usus alterius
cum memoratis aliis sub dotis titulo cum universitate transivit, sic quod ille famosus factus est dotalicius,
cum advenerit alius donativus.
VI 8
Lator presentium .., monachus vester, circa negotia sibi commissa institit diligenter, sed non potuit
obtinere, quod voluit, super quo vestra caritas eum habeat excusatum.
VI 9
Dilectum in Christo filium .., latorem presentium, apud vos de negligentia mora protracta non
notet, cum superiorum auctoritas non semper inferiorum arbitrio conformetur. Alia vive vocis relationi
relinquimus, ne scripto committantur incaute.
VI 10
Vidimus, que missa pagina continebat, et super hiis, que tenor habebat ipsius, vobis per latorem
presentium respondemus.
VI 11
Apud nos vobis levis excusatio sufficere poterit, cum malimus habere dilectum fictione probabili
excusatum quam dure credulitatis instantia divertere ab amico. Sufficit igitur, quod cautela reticenda
sigillet in posterum, cum sit de preterito acceptate negationis providentia satisfactum etc.
|
|