mundus an hic vene deterioris erit,
an proprium, quod amo, scelus exuet an magis isto
qui iacet infelix stabit in esse suo?
Dic tamen - unde supra memini bene - cur retulisti:
«inmundus mundus que tibi munda dabit»? "
Tunc ea: " Vix umbram gerit hoc: preludia rerum
solvere propositum luciditate queunt.
Nunquid ad argentum puro devenimus ab auro?
alter ab argento cursus ad era fuit,
tertius in ferrum fit cursus ab ere, quod et nunc
decidit in, cursu deteriore, lutum.
Deficiente luto, quid erit? Veniemus ad ipsum
stercus et in tali feteat omnis homo.
Ecce vides quantis putrescit sordibus iste
mundus, et hoc ipsum nomen habere nequit.
Omnia degenerant, peioribus omnia currunt
cursibus, et, fracto remige, navis abit.
Mundus amat, spernit, tenuat, secatur, abhorret:
pessima, iustitiam, iura, nefanda, bonum.
Mundus alit fraudes, refovet scelus, arcet honesta,
recta fugit, violat federa, fera cupit.
Ipsa, caput mundi, venalis curia pape
prostat et infirmat cetera membra caput.
Sacrum - cerne nefas nostroque pudentius evo -
venditur in, turpi conditione, foro:
crisma sacrum, sacer ordo, altaria sacra, sacrata
dona; quid hec ultra? Venditur ipse Deus.
O sacra, que sacras maculant commertia sedes!
O sacra que faciunt celica templa forum!
Tale, tuus mundus, si mundus iure vocatur,
tale frequentatum sudat habere forum.
Ecce - sed ista pudet - circumvaga turba, scolares
sectantur propria venditione forum.
|
180
185
190
195
200
205
210
|