: Epistolae latinae anonymi auctoris (metà XII secolo)

Pag 339


suspiriis etiam pro tua infamia nostra cotidie vexantur pectora, oris vincit eloquium et stili transcendit officium. Nam quia [te] nostrorum oculorum lumen tueque parentele decus futurum speravimus, idcirco litterarum studiis fiducia cum maxima sociavimus. Verum, pro dolor, ut accepimus, nostra omnino est cassata oppinio. Plurimorum etenim relatione cognovimus in scolis doctrinam non capere, cachis cum tabulis ludere, te die noctuque cum ganeis confundere. Hinc est igitur quod per prescripta presentia pernimium precipimus, quatenus a predictis illecebris discedas et prefate scientie celeriter adherere studeas. Quod quidem si non egeris, paterna ereditate iuxta legis tramites privaberis.
7
G. genitori dolcissimo, B. nunc paterno solatio destitutus debitam cum subiectione reverentiam. – Postquam vestre correctionis inspexi litteras illico de meis oculis lacrima rum ceu exivit rivulus. Scrip[sis]tis etenim, cum in scolis socii studerent, me cachis ludendo ac aleis totumque meum ocium conterere cum ganeis. Verum salva fide valerem iurare quod nemo penitus ut ego penitus (sic) reperitur assiduus. Vestra itaque paterna mihi beneficia quid denegantur? Miror plurimum. Nam tantam de me infamiam vestra pietas minime debuit credere. Vestre igitur clementie dulcedinem succiduis poplitibus exoro quatenus michi necessaria ne titubetis mittere, quo utilitatem in brevi et onorem quem optastis, valeatis recipere.

Torna all'inizio