Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 192


patricius cum Teodeberto, filio Glodovei, fratre Lotharii, qui cum 200 milibus Italiam invaserat, bellum commisit
et rogantibus Francis pacem concessit atque sine damno Romani militis Italiam exire persuasit. Interea Parthi
totam Siriam et urbem Antiochiam invadunt et depopulantur. Quibus occurrens Bilisiarius patricius Guandalorum et
Gothorum [fit] triumfator, [nam] vicit et a terminis Romanorum [eos] repressit. His diebus Gothi cum rege suo
Totila tumultuantes in Italiam iter deflectunt.
23. Quo tempore Lombardi habitabant in Ungaria.
His temporibus gens Lombardorum, que ab insula Scantia, quam alii vocant Scathinaviam, a qua etiam
primi Gothi egressi fuerunt, cum Alboino rege suo in Pannonia habitabant. Qui non multo post Italiam occupaverunt,
sicut postea dicemus, Bilisiarius patricius in Ytalia manens, precepto Theodore auguste Silverium papam invitus
in exilium misit. Priscianus tunc libros gramatice artis ad Iulianum consulem et patricium a Cesarea scripsit. His
etiam diebus beatus Benedictus abbas regulam monasticam scripsit. Iustinianus principes egregius, re publica suo
tempore satis sublimata, anno 39. imperii sui diem obiit. Hucusque Victor episcopus Turonorum cronica sua perduxit.
Cetera de Iustiniano et de pontificibus sui temporis versifice proferamus.
Item de eodem Iustiniano imperatore versifice.
Suscipit imperium pro tempore Iustinianus,
Cuius et officio legalia iura petamus;
Iure suo regimur, nam sua iura damus.
Eius ab imperio gens Guandala victa fugatur,
Omne decus Domini virtute sua reparatur,
Gaudet et ecclesia pace manente sua.
Per triginta duos vitam deduxerat annos.
Hic quoque cum Gothis conflixit sepe tirannis;
Gotthorum princeps Athalaricus adest.
Hiis modo temporibus fuit alter papa Iohannes;
Vixit et Agapitus Rome tunc presul amandus.
Hii duo dum fuerant, Atthalaricus erat.
Presul uterque fuit annis quasi bis duodenis.
Gothorum regis Teobaldi copia venit,
Ille per Italiam pessima gesta dedit.
Vivit adhuc magnus, quem scripsi, Iustinianus,
Silverium papam cum quo modo commemoramus,
Octo sibi menses vivere rite damus.
Silverius sine decreto fit Iustiniani;
Teobaldus simul et Gothi nunc heresiani
Ipsum constituunt; cesaris ira salit
Dum Teobaldus obit, commotus Iustinianus
Imperat, ut Gothi, quos noverat heresianos,
Cedat ab Italia pernitiosa manus.
Vigilius papa vixit cum Iustiniano,
Vivere sex annis quem tempore commemoramus,
Vigintique dies, plus quoque quinque damus.
Nunc rex Gothorum capitur dictus Guitigous.
Iustinianus eum missum sibi morte malorum
Iudicat, et gladio pertulit ille forum.
Pelagius papa fuerat cum Iustiniano,
Annis bis binis quem vivere commemoramus,
Plusque decem menses de ratione damus.
Pelagius papa cum vellet in Urbe sacrari,
Pontifices ad sacra duos peragenda vocavit;
Hii duo sufficiunt ad sacra, canon ait.

Torna all'inizio