Salimbene de Adam: Cronica

Pag 629


Erat autem frater Regaldus ex Ordine fratrum Minorum et
Rotomagensis archiepiscopus et unus de maioribus clericis de
mundo. Magister cathedratus fuit Parisius et multis annis legit
theologiam in domo fratrum. Optimus disputator fuit et gratiosus
sermocinator. Opus fecit super Sententias. Amicus fuit
regis Francie Sancti Lodoici, qui etiam laboravit pro eo, ut archiepiscopatum
Rotomagensem haberet. Ordinem fratrum Predicatorum
multum dilexit, sicut et Ordinem fratrum Minorum, de quo
erat, et fuit eorum benefactor. Turpis erat in facie, sed gratiosus
in moribus et operibus suis. Sanctus homo fuit et Deo devotus
et bene finivit vitam suam. Cuius anima per misericordiam
Dei requiescat in pace! Fratrem germanum habuit in Ordine,
pulchrum hominem et magnum clericum, qui dicebatur frater
Adam li Rigalde. Ambos pluries vidi et in diversis locis.
Porro magister Martinus, natione Parmensis, Mantuanus episcopus
et domini pape legatus, pro negotio sibi imposito venit
Ravennam et hospitatus est in monasterio Sancti Iohannis Evangeliste,
quod condam Galla Placidia imperatrix fieri fecit. Et cum
habitarem Ravenne, ivi ad visitandum ipsum, quia amicus erat
fratris Guidonis Ado, fratris mei, qui in Ordine fratrum Minorum
vitam suam finivit. Cumque cum episcopo et legato starem
ad fenestram palatii, post multam precedentem aliam sessionem,
interrogavit me ubi esset locus fratrum Minorum. Tunc ostendi
sibi locum ubi erat magna ecclesia et magnum campanile ad
modum turris magne, et dixi sibi: «Illum locum dedit nobis
dominus Philippus archiepiscopus Ravenne, quia multum diligit
Ordinem fratrum Minorum et liberalis est nobis». Tunc dixit
episcopus: «Benedicatur ipse, quia bene facit et sapienter. Dicit
enim Ecclesiasticus IIII: Congregationi pauperum affabilem te
facito. Et iterum Eccli. XII: Si bene feceris, scito cui feceris, et
erit gratia in bonis tuis multa. Bene fac iusto, et invenies retributionem
magnam, et si non ab ipso, certe a Deo». Et addidit
episcopus: «Et creditis vos, frater Salinbene, quod nos episcopi
possimus salvari, qui sumus in tot laboribus et sollicitudinibus

Torna all'inizio