et fugit velut umbra et nunquam in eodem statu  
permanet». Pauci nunc ad LX, paucissimi ad LXX annos  
perveniunt. 
X 
 De incommodo senectutis.  
(1) Si quis autem ad senectutem processerit, statim cor eius  
affligitur, et caput concutitur, languet spiritus et fetet anhelitus,  
facies rugatur et statura curvatur, caligant oculi et  
vacillant articuli, nares effluunt et crines defluunt, tremit  
tactus et deperit actus, dentes putrescunt et aures sordescunt.  
Senex facile provocatur et difficile revocatur, cito credit et  
tarde discredit, tenax et cupidus, tristis et querulus, velox  
ad loquendum, tardus ad audiendum, sed non tardus ad  
iram, laudat antiquos et spernit modernos, vituperat presens  
et commendat preteritum, suspirat et anxiatur, torpet  
et infirmatur. Audi poetam dicentem: 
Multa senem circumveniunt incommoda. 
Porro nec senes contra iuvenem glorientur, nec insolescant  
iuvenes contra senem, quia quod sumus iste fuit, erimus  
quandoque quod hic est.
  |  
  |